Latin
Book 14, Chapter 2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.2.10
Not analysed yet
Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones quae hiemabant tunc apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci. Et signis prope ripam locatis, ad manus comminus conserendas, denseta scutorum compage, semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi, vel cavatis arborum truncis, amnem permeare latenter, facillime trucidarunt.