Latin
14.2.11 to 14.2.12
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 14.2.11-12
Not analysed yet
Unde temptatis ad discrimen ultimum artibus militum, cum nihil impetraretur, pavore vique repellente extrusi, et quo tenderent ambigentes, venere prope oppidum Laranda. Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.