Latin
15.5.19 to 15.5.22
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.5.19-22
Not analysed yet
Et qui paulo antea cum insectatione malivola, orientis vorago, invadendaeque summae rei per filios affectator compellabatur, tune dux prudentissimus, et Constantini magnus erat commilito, solusque ad extinguendum, probis quidem sed insidiosis rationibus petebatur. Diligens enim opera navabatur, exstingui Silvanum, ut fortissimum perduellem, aut (si secus accidisset) Ursicinum exulceratum iam penitus aboleri, ne superesset scopulus impendio formidandus. Igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum criminum eundem ducem parantem praegressus, oratione leni prohibet imperator, non id esse memorans tempus, ut controversa defensio causae susciperetur, cum vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium rerum, antequam cresceret mollienda. Habita igitur deliberatione multiplici, id potissimum tractabatur, quo commento Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret. Et probabili argumento ad firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Ursicino successore cum potestate rediret intacta. Post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas necessitates publicas ei coniunctis, inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes propinqui et familiares.