Latin
Book 15, Chapter 5
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.5.23
Not analysed yet
Iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis: Et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miseris et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.