Latin
15.6.2 to 15.6.4
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.6.2-4
Not analysed yet
Memor enim somnii quo vetitus erat per quietem (ut ipse firmavit) pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus, nec nominavit nec prodidit aliquem, sed asserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit, non cupiditate sed necessitate compulsum, argumento evidenti demonstrans. Causam enim probabilem ponebat in medio, multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem Constanti nomine allocutus est, fortis esset et fidus. Unde apparebat quod si praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri tam grave pondus largiretur ut suum. Post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui (ut supra rettulimus) cum Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem electus est. Tum Asclepiodotus et Lutto et Maudio comites interempti sunt, aliique plures, haec et similia perplexe temporis obstinatione scrutante.