Latin
15.7.1 to 15.7.2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 15.7.1-2
Not analysed yet
Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior, in disceptando iustissimus, natura benevolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur, et inclinatior ad damnandum. Prima igitur causa seditionis in eum concitandae vilissima fuit et levis. Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.