Latin
17.7.1 to 17.7.8
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.7.1-8
Not analysed yet
Eisdem diebus terrae motus horrendi, per Macedoniam Asiamque et Pontum, assiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. Inter monumenta tamen multiformium aerumnarum, eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam. Primo lucis exortu, diem nonum kal. Septembrium, concreti nubium globi nigrantium, laetam paulo ante caeli speciem confuderunt, et amendato solis splendore, nec contigua vel apposita cernebantur; ita oculorum obtutu praestricto, humo involutus crassae caliginis squalor insedit. Dein velut numine summo fatales contorquente manubias, ventosque ab ipsis excitante cardinibus, magnitudo furentium incubuit procellarum, cuius impetu pulsorum auditus est montium gemitus, et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres, cum horrifico tremore terrarum, civitatem et suburbana funditus everterunt. Et quoniam acclivitate collium aedes pleraeque vehebantur, aliae super alias concidebant, reclangentibus cunctis sonitu ruinarum immenso. Inter quae clamoribus variis celsa culmina resultabant, quaeritantium coniugium liberosque, et siquid necessitudines artae constringunt. Post horam denique secundam (multo ante tertiam) aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages. Non nulli enim superruentium ruderum vi nimia constipati, sub ipsis interiere ponderibus; quidam collo tenus aggeribus obruti, cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur; alii lignorum exstantium acuminibus fixi pendebant. Uno ictu caesi complures, paulo ante homines tunc promiscae strages cadaverum cernebantur. Quosdam domorum inclinata fastigia intrinsecus servabant intactos, angore et inedia consumendos. Inter quos Aristaenetus affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae, Pietatis cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit. Alii subita magnitudine ruinae oppressi, eisdem adhuc molibus conteguntur. Collisis quidam capitibus, vel umeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortisque confinia, aliorum adiumenta paria perferentium implorantes, cum obtestatione magna deserebantur. Et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum, hominumque pars maior, ni palantes abrupti flammarum ardores per quinque dies et noctes, quicquid consumi poterat exussissent.