Latin
17.7.9 to 17.7.10
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 17.7.9-10
Not analysed yet
Adesse tempus existimo, pauca dicere quae de terrae pulsibus coniectura veteres collegerunt. Ad ipsius enim veritatis arcana, non modo haec nostra vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta, physicorum iurgia penetrarunt. Unde et in ritualibus et pontificio sacerdotio obtemperantibus libris super auctore motus terrae nihil dicitur caute, ne alio deo pro alio nominato, cum qui eorum terram concutiat, sit in abstruse, piacula committantur.