Latin
18.7.1 to 18.7.4
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 18.7.1-4
Not analysed yet
Postquam reges Nineve Adiabenae ingenti civitate transmissa, in medio pontis Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus, transiere laetissimi, coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post triduum posse, citius exinde ad satrapen reversi quievimus, hospitalibus officiis recreati. Unde per loca itidem deserta et sola, magno necessitatis ducente solacio, celerius quam potuit sperari reversi, confirmavimus animos haesitantium, unum e navalibus pontem transisse reges absque ulla circumitione perdoctos. Extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum, Mesopotamiae ducem, rectoremque provinciae tune Euphronium, compulsuri agrestes cum familiis et pecoribus universis ad tutiora transire, et agiliter deseri Carras, oppidum invalidis circumdatum muris; super his campos omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia. Et imperatis sine mora completis, iniecto igni furentis elementi vis maxima, frumenta omnia cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten, ab ipsis marginibus Tigridis, nihil viride cerneretur. Tune exustae sunt ferae complures, maximeque leones, per ea loca saevientes immaniter, consumi vel caecari sueti paulatim hoc modo.