Latin
Book 18, Chapter 7
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 18.7.5
Not analysed yet
Inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta, leones vagantur innumeri, clementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. At ubi solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis, vapore sideris et magnitudine culicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. Et quoniam oculos, quasi umida et lucentia membra, eaedem appetunt volucres, palpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones, cruciati diutius, aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, immanius efferascunt; quod ni fieret, universus oriens huius modi bestiis abundaret.