Latin
19.8.9 to 19.8.12
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 19.8.9-12
Not analysed yet
Unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines, in eo tractu diuturna consuetudo locarat. Ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum, eminus cernimus, quod persequebatur multitude Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum aggressa. Quo exemplo terrigenas illos, non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, σπαρτοί vocitati, humo exsiluisse, vetustate rem fabulosius extollente, sunt aestimati. Hoc malo conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores, exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus, mox repertum ducem comitatique iam profecturum, Antiochiam revisimus insperati.