Latin
19.9.1 to 19.9.4
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 19.9.1-4
Not analysed yet
At Persae quia tendere iam introrsus autumno praecipiti haedorumque iniquo sidere exorto prohibebantur, captives agentes et praedas, remeare cogitabant ad sua. Inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae, Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia, stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis, Iacobus et Caesius, numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores, post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine, ad unum omnibus contruncatis. Uxor vero Craugasii, quae retinens pudorem inviolatum, ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora. In rem itaque consulens suam, et accidentia longe ante prospiciens, anxietate bifaria stringebatur, viduitatem detestans et nuptias. Ideo familiarem suum perquam fidum, regionumque Mesopotamiae gnarum, per Izalam montem, inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum, Nisibin occulte dimisit, mandatis arcanisque vitae secretioris, maritum exorans, ut auditis quae contigerint, veniret secum beate victurus.