Latin
Book 19, Chapter 9
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 19.9.5
Not analysed yet
Quibus conventis, expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta, Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa, et forsitan interempta, data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus, docet Craugasium gesta; moxque accepta fide quod si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, evasit, exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi, ut si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci.