Latin
23.6.53 to 23.6.60
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.53-60
Not analysed yet
Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari, genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos (ut Homerus fabulosius canit) Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur. Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. Et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria, quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora. Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima, Persisque semper infesta, antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges. Eius pleraeque partes ita ut Margiana, procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magnis compactum et validis, ut indicio sunt cameli, a Mithridate exinde perducti, et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis. Gentes eisdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur, E quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati, itidemque Ochus et Dargomanes, iuncti convenis aquis augent immania Oxi fluenta. Sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta et Alicodra et Astacana et Menapilae et Bactris ipsis, unde regnum et vocabulum nationis est institutum. Hinc Sogdiani agunt sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluunt navium capacissimi, Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites, in campestrem planitiem fluvii decurrentes, Oxiam nomine paludem efficiunt, late longeque diffusam. Hie inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa metropolis. His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca, solum pecori fructuosa, ideo nec civitatibus culta. Cui Ascanimia mons imminet et Comedus. Praeter quorum radices et vicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter longissimum patet, mercatoribus pervium, ad Seras subinde commeantibus.