Latin
23.6.61 to 23.6.65
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.61-65
Not analysed yet
Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et Apurios vocant, Scythae sunt varii, intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis, Halanorumque latus tangentes extremum. Qui velut agentes quodam secessu, coalitique solitudine, per intervalla dispersi sunt longa, assueti victu vili et paupertino. Et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere, alio properans, superfluum puto. Illud tamen sciendum est, inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios, ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu γλακτοφάγων Ἀβίων τε δικαιοτάτων ἀνθρώπων. Inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura, vel lapsu ipso trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus. Civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur, Aspabota et Chauriana et Saga. Ultra haec utriusque Scythiae loca, contra orientalem plagam in orbis speciem consertae, celsorum aggerum summitates ambiunt Seras, ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis adnexos, a septentrione et orientali nivosae solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen. Appellantur autem ibidem montes Anniba et Auzacium et Asmira et Emodon et Oporocorra. Hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam, terrasque lato situ distentas, duo famosi nominis flumina Oechardes et Bautis lentiore meatu percurrunt. Et dispar est tractuum diversorum ingenium: hic patulum alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.