Latin
Book 23, Chapter 6
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 23.6.66
Not analysed yet
Incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et Annibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. Exortum vero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae, et Essedones omnium splendidissimi, quibus Athagurae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae. Baetae vero australi celsitudine montium inclinati, urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara et Sera nitidae sunt et notissimae.