Latin
28.1.30 to 28.1.34
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.1.30-34
Not analysed yet
Opportunum est (ut arbitror) explanare nunc causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium impulit, iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama; nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides. Anhelans flatu superbo, Maximinus etiam tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis provincias. Quod Aginatius indignissime ferens, dolensque in examinandis causis Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae, familiari sermone docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset. Has litteras (ut quidam asseverabant), Probus ad Maximinum eruditiorem iam in sceleribus, commendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum, misit. Hisque recitatis, ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in Aginatium deinde commoveret, velut serpens vulnere ignoti cuiusdam attritus. Accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium obruit. Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus (dum supererat) venditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque, eius uxori, lites minabatur et iurgia.