Latin
Book 28, Chapter 1
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.1.35
Not analysed yet
Quae haec metuens ut Maximini muniretur auxilio, finxit maritum in voluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse. Qui aviditate nimia flagrans (nec enim hoc quoque vitio caruit) petit hereditatis medietatem. Verum etiam hoc (ut parum sufficienti) nequaquam contentus, aliud commentus est (ut arbitrabatur) honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini privignam, Anepsiae filiam, petit filio coniugem, idque assentiente muliere prompte firmatum est.