Latin
28.3.8 to 28.3.9
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.3.8-9
Not analysed yet
Inter haec tam praecipua, Arcanos genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus, paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. Id enim illis erat officium, ut ultro citroque, per longa spatia discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent. Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus, tripudiantesque relinquens provincias, ut Furius Camillus vel Cursor Papirius, victoriis crebris et salutaribus erat insignis. Et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad commilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Iovini ut lenti successit, qui equorum copias tuebatur.