Latin
28.4.1 to 28.4.2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.4.1-2
Not analysed yet
Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus. Sed obnubilabat haec omnia vitium, parum quidem nocens rei communi, sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum, per argumenta scaenica amoresque peregerat, nec vetitos nec incestos.