Latin
Book 29, Chapter 1
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.1.32
Not analysed yet
Ibi tum quaerentibus nobis, 'qui praesenti succedet imperio'? ,quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et assiliens anulus, duas perstrinxerat syllabas ΘΕΟ cum adiectione litterae posterae, exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi. Nec ultra super negotio est exploratum: satis enim apud nos constabat hunc esse qui poscebatur.