Latin
Book 29, Chapter 1
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.1.33
Not analysed yet
Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare. Post haec interrogati an ex fide sortium quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent, versus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram; nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedis incendiaque flatantes, furias imminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos: οὐ μὰν νηποινί γε σὸν ἔσσεται αἷμα καὶ αὐτοῖς Τισιφόνη βαρύμηνις ἐφοπλίσσει κακὸν οἶτον ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο Ἄρηος. Quibus lectis, unguibus male mulcati, separantur exanimes.