Latin
30.7.1 to 30.7.2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.7.1-2
Not analysed yet
Replicare nunc est opportunum (ut aliquotiens fecimus), et ab ortu primigenio patris huius principis ad usque ipsius obitum, actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine, vel bonorum, quae potestatis amplitudo monstravit, nudare solita semper animorum interna. Natus apud Cibalas, Pannoniae oppidum, Gratianus maior ignobili stirpe, cognominatus est a pueritia prima Funarius, ea re quod nondum adultus, venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis, nequaquam cessit: aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit.