Latin
Book 30, Chapter 7
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.7.3
Not analysed yet
Ob ergo validi corporis robur, et peritiam militum more luctandi, notior multis, post dignitatem protectoris atque tribuni, comes praefuit rei castrensi per Africam, unde furtorum suspicione contactus, digressusque multo postea pari potestate Brittannum rexit exercitum, tandemque honeste sacramento solutus, revertit ad larem, et agens procul a strepitu, multatione bonorum afflictus est a Constantio, hoc nomine, quod civili flagrante discordia, hospitio dicebatur suscepisse Magnentium, per agrum suum ad proposita festinantem.