Latin
30.8.6 to 30.8.7
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.8.6-7
Not analysed yet
Haec forsitan Valentinianus ignorans, minimeque reputans, afflicti solacium status semper esse lenitudinem principum, poenas per ignes augebat et gladios: quod ultimum in adversis rebus remedium pietas reperit animorum, ut Isocratis memorat pulchritudo: cuius vox est perpetua docentis, ignosci debere interdum armis superato rectori, quam iustum quid sit ignoranti. Unde motum existimo Tullium praeclare pronuntiasse, cum defenderet Oppium: Et enim multum posse ad salutem alterius, honori multis; parum potuisse ad exitium, probro nemini umquam fuit.