Latin
Book 30, Chapter 8
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.8.8
Not analysed yet
Aviditas plus habendi, sine honesti pravique differentia, et indagandi quaestus varios per alienae vitae naufragia, exundavit in hoc principe flagrantius adulescens, Quam quidam praetendentes imperatorem Aurelianum purgare temptabant, id affirmando quod ut ille post Gallienum, et lamentabilis rei publicae casus, exinanito aerario, torrentis ritu ferebatur in divites, ita hic quoque post procinctus Parthici clades, magnitudine indigens impensarum, ut militi supplementa suppeterent et stipendium, crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat: dissimulans scire, quod sunt aliqua quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius vere dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum, licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas, et torquem, Tolle inquit haec, ad comitum quendam prope adstantem versus, quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum.