Latin
1.85 to 1.88
Ampelius, Lucius Ampelius Liber Memorialis 1.85-88
Not analysed yet
XLII. DE TRIBVS PVNICIS BELLIS Populus Romanus <ter> cum Carthaginiensibus dimicavit. primum Punicum bellum navalibus copiis gestum est. Causa motus praetendebatur duplex: altera quod Carthaginienses Tarentinis adfuissent, altera quod Mamertini adversus Poenos auxilium poscerent; ceterum re vera praemium fuit Siciliae et Sardiniae possessio fertilissimarum insularum. Appius Claudius bellum in Siculo freto commisit, Manlius et Regulus in ipsa Africa profligaverunt, Duillius consul aput Liparas insulas, Lutatius Catulus aput Aegates mersis hostium classibus consummaverunt. Secundum Punicum bellum longe omnium cruentissimum fuit. Causa quod Hannibal contra foedus Saguntum evertisset. Prima cladis huius belli aput Ticinum vulnerato patre Scipione quem Publius Scipio nondum pubes protexit ac liberavit; secunda clades aput Trebiam vulnerato Flacco consule; tertia aput Trasimenum vastato Flamini exercitu; quarta aput Cannas deletis duobus exercitibus Pauli consulis morte Terenti fuga Varronis. Postea vero quattuor duces Punici belli gloriam sibi vindicant: Fabius [sibi] Cunctator qui imminentem urbis excidio Hannibalem mora fregit; Marcellus qui primus Hannibali aput Nolam restitit et inclinata<m> eius aciem penitus trucidavit; Claudius Nero qui venientem ab Hispania Hasdrubalem cum ingentibus copiis priusquam se Hannibali iungeret excepit et ingenti proelio vicit; <Scipio Africanus qui >. Tertium Punicum bellum maioris gloriae quam operis fuit. Nam Manilio consule incoatum excidium Carthaginis Scipio Aemilianus consummavit <et> [una cum Tigrane cum] incensa Carthagine totius Africae vires in perpetuum repressit, quod contra foederis pactionem Carthaginienses reparassent classes et arma finitimis intulissent. XLIII. USQVE IMPERIVM TRAIANI QVI VICTI SVNT ET PER QVOS DVCES <Populus Romanus> per Flamini<n>um consulem Macedonas vicit; per Paulum consulem <item Macedonas> sub rege Perse <re>bellantes; per Scipiones Africanos Carthaginienses; per Scipionem <Asiaticum> in Syria vicit regem Antiochum; per Scipionem Aemilianum Celtiberos et Numantiam; per eundem Scipionem Lusitaniam et ducem Viriatum; per Decimum Brutum Gallaeciam; per Mummium Achaicum [et] Corinthum et Achaeos; per Fulvium Nobiliorem Aetolos et Ambraciam; per Marium Numidas et Iugurtham; per eundem Marium Cimbros et Teutones; per Syllam Ponticos et Mithridatem; per Lucullum item <Ponticos et Mithridatem; per Pompeium> eosdem Ponticos et Mithridatem, item Cilicas piratas et Armenios cum rege Tigrane et plurimas Asia<ti>cas gentes; sub hoc enim duce ad Indicum Oceanum et Rubrum mare usque pervenit; per Gaium Caesarem Gallias Germanias Britanniam; sub hoc duce non tantum vidit sed etiam navigavit Oceanum; per Caesarem Augustum Dalmat[i]as Pannonios Illyricos Aegyptios Germanos Cantabros totumque orbem perpacavit exceptis Indis Parthis Sarmatis Scythis Dacis quod eos fortuna Traiani principis triumphis reservavit.