Latin
1.89 to 1.94
Ampelius, Lucius Ampelius Liber Memorialis 1.89-94
Not analysed yet
XLIV. DE COMITIIS Comitia dicuntur a comitatu et frequentia quod patres et classes ad suffragia vocantur creandorum magistratuum vel sacerdotum causa. Comitiorum autem triplex ratio est: haec curiata haec tributa haec centuriata dicuntur, quia aut per curias aut per tribus <aut per centurias> explicantur. Si translaticium sit et solitum de quo populus curiatis transigitur; si amplius tributis; si in summo discrimine est tum miles ad suffragia vocatur et comitia centuriata dicuntur. <XLV. DE POPVLI ROMANI DISTRIBVTIONIBVS> Antiquissima populi Romani distributio triplex est quam Romulus fecit: in regem in senatum in populum; qui populus in tres tribus dividebatur: Titiensem Lucerem Ramnetem. Secunda populi Romani distributio sub Servio Tullio rege qui eum in tribus classes centurias divisit [et] variatione census ut optimus et locupletissimus quisque in suffragiis [id est in populo Romano] plurimum valeret. Tertia divisio est in patronos et clientelas, qui<a> inferiores superiorum se fidei committebant. XLVI. DE REBVS PVBLICIS Rerum publicarum tria genera sunt: regium optimatum populare. Aut enim sub regum sunt potestate ut Seleucia Parthorum; aut senatus ut Massilia Gallorum; aut se ipsi regunt ut Athenienses solebant. Est et quartum genus quod Romani commenti sunt, ut ex his tribus unum efficerent: nam et regiam potestatem consules habent, et penes senatum consilii publici summa est, et plebs habet suffragiorum potestatem.