Latin
EXEMPLA
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali 2
Unproofread scanNot analysed yet
Frustis nubis supra memoratis versus austrum progressis, strata nubium, ex lucida quadam nube, boreali horizonti adhaerente, successive orta, versus altiora coeli celerrime tendebant, &instar viarum per coelum spargebantur, priori nubi similia, minori tamen latitudine gaudentia. Interea temporis ab horizonte meridionali radii altiores attollebantur, &striae nubium cito coëuntes viam priori multo latiorem formabant, e qua iterum fumi immani celeritate emittebantur. Maxima haec luminis agitatio non nisi per aliquot minuta durans, circa horam 8½. facta est. In fortioribus radiorum evibrationibus exiguum quendam sibilum videor mihi percepisse. Color radiorum conflictantium eodem loco varie mutabatur, nempe ruber, flavus, coeruleus, viridis, &in margine plerumque subrufus apparebat. Hoc spectaculo durante, illuminabatur Horizon, haud aliter, ac quando fulgura conspiciuntur. Acerrimo radiorum certamine finito, odor quasi ex humidis nebulis percipiebatur. Postea vero apparebant in plaga australi &orientali nubes variae sparsae, quae radios emittebant, illud lumen omnino imitantes, quod Sillblixt, i. e. fulgur halecum, vocamus; idque ad horam 10. perduravit, qua etiam mea observatio finita est. Dicitur tamen hoc phaenomenon usque ad tempus matutinum continuatum, &tandem nubibus obumbratum fuisse.