Latin
EXEMPLA
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali xxvi
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca praecipue longiorem quandam nubis fasciam, inter occidentem &orientem positam, notabam, in qua radii ex occidentali parte nubis versus cardinem orientis progrediebantur; qui vero, postquam terminum fere nubis orientalem attigerant, ab aliis radiis recepti versus occidentem iterum quasi fugabantur. Dum fumi volitabant, nubes densior &obscurior apparebat, ceterum dilutior, praesertim in marginibus, adeo ut per eam astra translucerent; in eruptione vero radiorum, quae tamen saepissime, magna claritate diurnam lucem aemulante, fiebat, stellae penitus latebant.