Latin
ERICUS
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali 45
Unproofread scanNot analysed yet
A. 1732. d. 16. Martii, in Hanestroem, OLLONBERG. Hor. p. m. 10. Coelo sereno cum vento NW, lumen circa horizontem borealem, conspiciebatur. Sed hora 3½. post mediam noctem lumen fortititer candido &coeruleo colore fulgens, ex plaga boreali versus orientem &occasum sic porrigebatur, ut per Zenith quoque transiens huc &illuc fluctuaret. In parte tamen coeli australi nihil luminis notabatur. A. 1732. d. 17. Martii, Upsaliae, Celsius. Hora vespertina 8. lumen boreale exiguum in NW apparebat, cito evanescens. Hor. 10¾. p. m. Bar. 29. 70. WNW. 0. Stellae obscurius micantes. A. 1732. d. 17. Martii, Strengnesiae, LIDIUS.