Latin
46.1 to 46.3
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali 46.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hora 8½. vesperi, lucidae massae, instar nubium, &striae in NW undulabant, post horam vero 9. omnino evanescentes. A. 1732. d. 18. Martii, Upsaliae, CELSIUS. Hora 10½. p. m. Bar. 29. 81. W. 1. Stellae micabant, &exiguum lumen boreale. D. 19. h. 7½. a. m. Bar. 29. 82. SW. 1. Nubes sparsae. A. 1732. d. 18. Martii, Strengnesiae, LIDIUS. Hora 9½. vespertina, arcus lucidus usque ad Andromedam in μ &κ extensus &13. grad. altus, terminis suis horizontem secabat in NNO &in plaga media inter W gen N &WNW. Hor. 10. Sub Cassiopea seu in NNW alius arcus inferior apparebat, qui 5. vel 6. grad. altus extremitatibus horizontem attingebat in NW gen W &in plaga media inter NNO &N gen O. Ex hoc inferiori arcu surgebant lucidae striae, ab extremitate arcus orientali ad occidentalem lente euntes. Striarum una per planetam Venerem usque ad Plejades protensa aliquanto diutius in eodem loco morabatur. Sed inferiore arcu paulo post disparente, superior tamen remansit. Hor. 10¼. Iterum arcus inferior emicabat, 3. vel 4. grad. altus, &radios lucidos supra Cassiopeam emittens. Sed hoc quoque mox evanescente, alia figura variis curvaturis inflexa, &in varias strias versus W progredientes divisa spectabatur. Paulo post, omne spectaculum evanuit, &nihil amplius deinde visum, nisi quod borealis coeli pars paulo lucidior videretur. A. 1732. d. 20. Martii, Strengnesiae, LIDIUS. Paulo post horam 8. vespert. ascendebant lucidae massae, tanquam nubes, &striae, huc &illuc undulantes. Hora 8¾. In ipso Zenith lucidae striae &massae (per quas tamen stellae translucebant) tremulantes, paulatim versus austrum progrediebantur. Sed ob nubes boreales arcus lucidus notari non poterat. Ceterum ex NW exiguae nubes dispersae assurgebant, quae paulatim deinde coelum obtegendo ulteriorem phaenomeni hujus observationem prohibebant. A. 1732. d. 22. Martii, Stregnesiae, LIDIUS. Hora 8½. finito crepusculo arcus lucidus ex NO gen O (quod tamen propter nubes non adeo accurate determinare potui) ad plagam paulo propiorem cardini W quam WNW extendebatur. Altitudo arcus in Andromeda supra δ notabatur. Variae striae quidem fulgebant, sed nubium interventu, difficulter observabiles.