Latin
x
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali x
Unproofread scanNot analysed yet
Profecto, in hunc usque diem, lumen boreale nullum spectavi, huic jure comparandum; licet annorum sequentium noctes majoribus non caruerint luminibus. Insolitas omnino has in Svecia luces, inprimis majores, talesque sibi nunquam antea visas fuisse, affirmare non dubitant Viri omni fide digni, Upsaliae degentes, &jam septuaginta annis graves. Certe si historia Luminum borealium, utut manca &imperfecta, evolvatur, deprehendere licet, à seculi prioris Anno XXX. ultra quem Senum memoria sese non extendit, usque ad Annum XVI. praesentis seculi, lumina borealia in ceteris Europae partibus rarissime fuisse animadversa. Robur huic sententiae inde accedit, ut recte quoque monet Cl. KIRCH in descript. Lum. bor. A. 1629. d. 16. Nov. st. n. pag. 12. quod cogitare nefas foret, solertissimos observatores in speculis praesertim Uranicis Parisiensi &Grenovicensi, seculo superiori erectis, admiranda haec, si quae contigissent, coeli phaenomena, solicita cura non adnotasse. Immo HEVELIUS inter Astronomos tunc temporis septentrioni vicinior &coelum nulla non vespera lynceo oculo percurrens, non nisi unicam hujus luminis cum publico communicavit observationem A. 1682. d. 28. Oct. Gedani institutam.