Latin
xi
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali xi
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc tamen non sequitur, lumina borealia majora in Svecia &alibi priscis temporibus nunquam fuisse conspecta; sed potius statuendum esse videtur eorundem apparitiones esse periodicas. Impressum est Stockholmiae A. 1588. typis Andreae Gutterwitz, Calendarium duplex Christianorum &Judaeorum ad Annos supra MDLXXX. octavum &nonum. Auctore GEORGIO OLAI Upsaliensi. Ubi in prognostici sectione 2. de Chasmatibus haec leguntur: Chasmata seu voragines sunt igneae illae undulationes, quae noctibus hibernis spectari solent, ut omnibus satis constat. ———Et licet multi sibi persvadeant, tales in coelo volitationes flammeas, ventum, procellam vel siccitatem tantummodo praedicere; re vera tamen illis applicari possunt, quae Christus ipse dixit: Vires coeli contremiscent, &c.