Latin
EXEMPLA
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali xxii
Unproofread scanNot analysed yet
datis patet: Lumina borealia, inquit, hiberno tempore quam saepissime heic videntur, immo fere toties, quoties coelum nubibus non obducitur. Ex observationibus vulgi putantur haec meteora varias praenunciare tempestates, veluti frigus, ventum fortiorem, &coelum mite, idque pro varia, in qua conspiciuntur, plaga. Scilicet, lumine in N apparente, frigus exspectatur; sed coruscationes tanquam se mutuo praetervolantes ventum procellosum praesagiunt, versus illum coeli cardinem, ubi lumen apparuit, progressurum. Conf. observ. Torn. Cl. Auct. d. 10. Dec. 1725. &d. 8. Jan. 1726. In alia quoque relatione Westrobothniensi à Reverendissimo Dno. Episcopo BENZELIO mecum benevole communicata haec leguntur: Si lumen boreale sub polari stella quietum haeret, Iridem repraesentans, serenitas, frigus vel ventus borealis appropinquat: &quo humilius lux ad horizontem deprimitur, eo majus promittit frigus, sine ullo tamen vento fortiori. Si vero lumen boreale stellam polarem superans &in coelo hinc &inde volitans, a NO ad NW extenditur, vel etiam per dimidium coeli a NO ad SW porrigitur, vextus fortior nivosus &mitis, aut à plaga S, SO aut SW oriundus exspectatur. Porro huic collectioni eas quoque observationes inserui, in quibus nihil nisi apparitionis tempus reperitur.