Latin
EXEMPLA
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali xxiii
Unproofread scanNot analysed yet
Hae enim ostendunt non modo luminis borealis frequentiam, sed etiam quanta terrarum spatia, si cum aliis observatis contendantur, eadem nocte a polari luce fuerint illustrata. Praeterea non paucae sunt observationes ab Anno 1716. in Svecia habitae, quas tamen heic omisi, utpote dudum in Actis Sveciae Literariis publicatas. Denique observationes eadem vespera à me &b. m. BURMANNO Upsaliae institutas &laudatis actis insertas, nisi à me peculiares quaedam adjectae fuerint circumstantiae, heic afferre supervacaneum duxi. Dabam NorimberObservationes de lumine boreali ab A. 1716, ad A. 1732. in SVECIA habitae.