Latin
CAP. XXXIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 100
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum extrema appendicem habent cartilagine obtectam, estque eorum similis ferè ac metacarpij structura. Digitorum ossa quatuordecim tantum sunt, eadem acie disposita, excepto pollice, qui duobus tantum constat ossibus, reliquis terni sunt articuli. Connectuntur autem per ginglymon, suntque breuiora internodia quàm in manu, supernè gibba, inferne sima. De sesamoideis ossibus. CAP. XXXVIII. N manuum &pedum internodiis, ossicula reperiuntur, quae quia sesamini seminis figuram eleganter exprimunt, σησα μοειδὴ appellantur, vulgus ossa sesamoidea vocat. solida sunt rotundaque, sed aliquantulum depressa, &sub tendonibus digitos flectentibus, extendentibusque latent, ligamentis ita implexa, vt nisi in repurgandis ossibus accuratè caueris, ea cum ligamentis abiiciantur. Eorum numerus incertus creditur. In manu enim alij duodecim, alij sexdecim obseruarunt, alij multo plura. Ego ossicula haec &in manu interna, &in externa deprehendi; sed in interna multo plura. In pollicis priore articulo, nullum os reperies: in secundo bina, in tertio vnicum. In reliquis quatuor digitis, ad primos quidem articulos bina, ad alios autem singulos singula inuenies, ita in manu interna erunt decem &nouem. In externa manu pauciora sunt minora &minus dura. In pedum digitis idem ferè est numerus. Vsum horum ossiculorum praecipuum hunc agnosco, vt firmetur articulus, &ita prohibeatur luxatio. Nam quae internis manus articulis insunt ossicula, hos intro luxari prohibent, dum manum vehementiùs extendimus, quae verò externis manus articulis sunt locata, ne in flexione extrema foras luxentur, impediunt. Sunt autem (vt eleganter obseruat Syluius) ita sita interna sesamoidea, vt digitos flectentibus sursum in ligamentum recurrant, nec amplius sint articulo opposita, ne flexionem extremam impediant. In pedum articulis quae subsunt ossicula, eundem vsum praestare videntur; faciunt enim vt pes stantibus nobis &ambulantibus, etiam per aspera loca, sit firmior, &ne digiti lapidibus, vel re alia quauis altiore velut euersi, dum stamus, aut ambulamus, promptè luxentur. De osse hyoide. CAP. XXXIX. OSSA omnia aut esse continua, aut contigua voluit Aristoteles, cui nos cum Galeno assentimur: quae enim per ἄρθρον connectuntur, contigua sunt, quę per σύμφυσιν, continua. Ossis hyoidis extrema aliorum ossium extrema non tangunt; nulla igitur huius cum aliis articulatio esse potest, ideo nec in nostris sceleciz tis demonstratur, nec à Galeno libello de ossibus describitur. Quia tamen cum vicinis partibus mirabilem habet per carnes continuitatem, alligatur enim mento, sterno, scapulis, occipiti per musculos (quam συμφυσεως speciem Galenus vocat συσσαρκωσιν) ne quid intactum &praetermissum à nobis videatur, huius ossis historiam breuiter enarrabimus. Os ergo ad linguae raHosted by oogle IOI dicem situm Graecis ὑψιλοειδὲς aut λαμβδοειδὲς à figura T vel inuerso à simili appellatur; ab aliis pharyngetron, os gutturis dicitur.