Latin
CAP. XXXIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 101
Unproofread scanNot analysed yet
Figuram eam obtinuit, vt liber &aëri, &cibis ac potibus pateat aditus. Solius linguae &laryngis gratia constructum est, ideo musculorum linguae &laryngis firmamentum dicitur; nisi enim huic ossi tanquam basi haereret lingua, non posset tam variis &expeditis motibus anguilae ac murenę in modum agitari. Multis totum hoc os particulis constat, quarum media, quae maxima est &latissima, basis dicitur, antica parte ad securitatem est gibba, postica linguam spectante caua. A basi haec quatuor educuntur processus cornua vocant) duo vtrinque; inferiores duo, breuiores, vnico osse constantes, &superiores totidem, graciliores, rotundiores, longiores, ossiculis nunc tribus, nunc quatuor inuicem colligatis, &ad stiloeidis radicem ascendentibus conflati. Desunt haec aliquando, tuncque gerit eorum vicem vinculum validissimum. Est ergo solum hoc os pensile, &ab aliis separatum, musculorum tamen &ligamentorum opera vicinis partibus validè alligatum.