Latin
FINIS LIBRI SECVNDI
André Du Laurens, Historia anatomica 102
Unproofread scanNot analysed yet
TERTIV LIBER DE CARTILAGINIBVS. VINCVLIS, MEMBRANIS, ET VILLIS. HISTORIA ANATOMICA. Quid cartilago. CAPVT I. VIA ossa ferè omnia in primo ortu apparent cartilaginea, &cartilagines quamplurimae aetatis progressu siccescentes euadunt osseae. Quia etiam ossium omnium, praesertim mobilium, extrema cartilagine incrustantur; doctrinae ordo postulat, vt Xossium descriptioni eam subiiciamus quae est de cartilaginibus. Cartilaginum aurem naturam, vsum, differentias omnes priùs aperiam, deinde singulorum historiam enarrabo. Cartilago pars est similaris, frigida &sicca, ex crassa seminis parte, quę caloris vi concreuit, genita, ad motuum varietatem securitatemque, &ad externos impetus eludendos. Partem esse similarem, quia tota sibi est similis, minimumque eius fragmentum totius naturam, temperiem &nomen retinet, omnibus est notum. Haec, si Galeno fides habenda, in numerum earum partium debet ascribi, quę à seipsis reguntur, nec aliorum gubernationi pręsunt. Frigida est &sicca, ab exhaustu humidi &calidi vanescentis inopia, ideoque etiam dura, sed minus quàm os. Materia, seminis est crassamentum. Efficiens, calor, procreatricis facultatis (cui alteratrix &formatrix inseruiunt) immediatum organum; non extendens, vt in membranis, nec perforans, vt in venis arteriisque, sed cogens. Finalem causam exprimit vltima definitionis particula. Licet enim varij sint cartilaginum vsus, vt posthac de monstrabitur; sunt tamen hi duo praecipui, ossium diarthrosi iunctorum motus faciliores, securiores, diuturniores reddere, &ab iniuriis foris occursantibus subectas partes tutari. Non est cartilaginis &ossis natura valdè dissimilis. Nam Aristoteli, quae animalia ossibus carent, illis cartilago ossium vicem gerit. Temperiem ferè eandem obtinuerunt. Sensu etiam carent, ne sit animal in ἀσιπαθεία, &quia per eorum substantiam nerui non sparguntur. Vt autem in ossium genere quaedam sensu praedita sunt, vt dentes; ita cartilagines quaedam sentire videntur, vt palpebrarum, quia exigui neruuli eas attingunt. Distinguntur tantum καθʼ ἡ ττον καὶ μᾶλλον, secundum magis &minus, duriora enim sunt ossa, sicciora &frigidiora. Differunt etiam, quia cartilagines omnes pellucidae sunt, laeues &politae: ossa autem quamplurima inaequalia &aspera. Sed &nullam habent medullam cartilagines, vt nec cauitates, nec cauernulas ossium instar, quia cum non eadem sit crassities, soliditasque, facilè illorum substantiam permeat alimentum. Est autem cartilago mediae naturae inter os &ligamentum, osse quippe est mollior, &ligamento durior. Sti De Cartilaginibus. De Cartilaginum vsu. CAP. II. MARTILAGINIS varij sunt vsus iique mirabiles. Primus &communissimus, vt ossium laxa articulatione iunctorum motus iuEuet. Eius enim opera &facilior est, &securior, &diuturnior motus; facilior quidem, quia laeuis &polita cum sit, ossium asperitates laeuigando, lubricandoque eorum capita ad motum promptiora reddit; vnde fit vt mobiles omnes articuli cartilagine incrustentur, &ossium capita ac sinus qua parte sese tangunt laeui cartilagine illinantur.