Latin
FINIS LIBRI SECVNDI
André Du Laurens, Historia anatomica 103
Unproofread scanNot analysed yet
Securior est etiam motus, quia ossium sinus adauget cartilago, ne promptè luxetur articulus, vt in articulatione humeri cum scapula &aliis plerisque cernere licet. Tandem cartilaginis interiectu conseruatur motus &diuturnior fit; ossium enim extrema cum sint durissima, mutuo contactu &vario eo motu contererentur, atque ita cessaret aliquando motus, nisi cartilagine molliore obducerentur. Secundus cartilaginis vsus est, vt extrinsecus occursantes iniurias impetusque contundentes, quassantes, frangentes, molliter cedendo eludat; cùm enim sit mediae naturae inter durissima &mollissima, non facilè comminui &rumpi potest, vt dura &friabilia, nec facilè aut incidi, aut contundi, vt mollia &carnosa. Sic multorum ossium extrema externis iniuriis exposita, cartilagines habuerunt, vt nares &aures, &hi quidem sunt meo iudicio cartilaginis vsus duo primarij. Sunt &alij quamplures; nam cartilagines quaedam ossium instar aliquas partes sustentant, iis &musculi affiguntur, &vasa firmantur: eiusmodi sunt laryngis &arteriae asperae cartilagines, necnon palpebrarum, quibus tanquam firmioribus scopulis pili parui infiguntur. Quartus additur vsus, vt sint velut propugnacula ad subiectas partes tuendas, sic sterni &costarum cartilagines, ad cordis pulmonumque defensionem, &ad faciliorem motum, vt thoraci sese contrahenti, distendentique faciliùs obsequantur, constructae sunt; sic cartilago ensiculata ad diaphragmatis &oris ventriculi dum distenditur tutelam constructa creditur. Quintum, collige ex Galeni libello de ossibus, vt per eam ossa quaedam glutinis instar coalescant. Sic ossa pubis &genae inferioris interiectu cartilaginis vniuntur, eaque symphyseos species, synchondrosis appellatur. Sextum proferam ex Gal. xi. de vsu partium, vt ossa dura &densa cum laxis &raris iungat. Sic enim cauernulas ossis laxi resarcit, asperitates laeuigat. Sunt denique peculiares cartilaginis vsus quamplurimi, vt alię visioni, aliae auditui, aliae odoratui, aliae deglutitioni, aliae respirationi, aliae apprehensioni, aliae progressioni inseruiant, vt in peculiari cuiusque historia declarabitur. De cartilaginum differentiis. CAP. III. MARTILAGINVM differentiae, vt &ossium, sumi debent à substantia, magnitudine, figura, situ, vsu, connexione. A substantia, Vel potius his quae substantiam consequuntur, duritie, &mollitie. Cartilagines, aliae sunt durae, quae tandem euadunt osseae, vt quae laryngem efformant; alię mediocres, quae nunquam in ossis naturam degenerant, vt epiglottis; aliae molles articulos colligantes, &ligamentorum naturam referentes χονδροσαυδέσμοὺς vocant. A magnitudine, aliae paruae sunt, aliae magnae. A figura multiplici varia etiam sortiuntur nomina cartilagines: sic ensiculata, anularis, scutiformis, aritenoides cartilago appellatur. Vsus cartilaginum. Primus ad motum. Facilior est motus. Securitas mutus à cartilarine. Diuturnitas motus à cartilagine. Secundus vsus. Tertius vsis. Quartus. Quintus. Sextus. Peculiares vsus multi. Differentiae.