Latin
FINIS LIBRI SECVNDI
André Du Laurens, Historia anatomica 108
Unproofread scanNot analysed yet
vomituri dolorem sentiunt ad hanc cartilaginem, &Hippocrates sect. 3. lib. de articulis, istam ventriculi ad partes anticas distentionem agnouit, cum dixit ventris repletionem esse directionem costarum fractarum. Quinetiam in coacis os ventriculi sternum appellat, dum sterni morsum &amarorem dicit. Caeterùm absurdum est, quod aniculae iactitant, cartilaginem hanc decidere &obmurmuratis precibus vel attrectationibus in suum locum restitui. Costae singulae suas habent cartilagines, &postica parte qua vertebris articulantur, &antica qua sterno committuntur; sed anticae posticis maiores sunt &crassiores, quia anterior thoracis pars distenditur contrahiturque. Spuriarum item costarum cartilagines longiores sunt quàm verarum. De articulorum cartilaginibus. CAP. XII. N omni ferè articulatione cartilagines reperiuntur, ad faciliorem &securiorem motum comparatae. In maxillae inferioris articulo cartilago est lubrica &mobilis, quę impedit ne temporum &maxillae ossa mutuo attritu minuantur, aut nimio labore fatigata tandem moueri desinant. Clauiculis duae insunt cartilagines, altera cum scapulę acromio, altera cum sterno iungitur ad brachij &pectoris expeditiorem motum. In scapulae cauitate cartilaginem apposuit Natura, quae ossis sinum adauget, ne in violentis motibus tam facilè luxetur articulus. In cubiti parte inferna, quę acutum habet processum, cartilago apparet vacuum implens locum. Prohibet ne manus, dum ad latus ducitur, in acutam illam apophysin impingat. Inter ossa pubis cartilago est crassissima &durissima, ea ita vniens, vt in partu disiungi non sit credibile, vt suo loco demonstrabitur. In ischij cauitate cartilago est sinum adaugens. In femoris capitibus infernis duae reperiuntur semicirculares sinuum supercilia amplificantes. Denique vix vlla datur articulatio, quę non cartilagine incrustetur, vt facilior, securior, &diuturnior sit motus.