Latin
DE LIGAMENTIS
André Du Laurens, Historia anatomica 108-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LIGAMENTIS. Quid sit ligamentum. CAP. XIII. SSA vniuersi corporis molem firmantia &fulcientia, ad animalis (cuius essentia in sensu, motumque est posita perfectionem variè moueri debuerunt; vt autem facilior esset motus, laeui carItilagine ossium omnium extrema lubricauit sapiens Natura. E Eadem nunc articulationis &motus securitati consulens, singua arctissimis firmissimisque vinculis colligauit, quae ea non sinant motus agitatione diuelli. Ossium mirabilem structura &cartilaginum singulare artificium iam descripsimus, nunc ligamentorum contextum explicare placet. Ligamenti acceptio duplex est, altera amplior, pressior &angustior altera; fusiore significato quidquid partem parti colligat ligamenti nomine dignamur. Sic membranae omnes vincula dici possunt; sic cutis Hippocrati πάντων ξυνταξιν, &carnes libro de ossium natura πάντων ξένδεσιν omnium exhibent colligaHosted b tionem: sic venae, arteriae &nerui saepe à veteribus ligamenta appellantur communia. Pressiore &proprio significato ligamentum appello corpus satis durum Proprium ligamenti si& firmum, laxum tamen &flexibile, sensu vacans, quod articulos circumligat, de gnificatum. uincit, continet. Huius non illius naturam hîc inquirere consilium est.