Latin
119.5 to 119.7
André Du Laurens, Historia anatomica 119.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc patet, diuersam esse venarum tunicam, à natura reliquarum membranarum, vt peritonei, pleurae, periostij: hae enim verè simplices sunt, villis separatis carentes, suntque in omnem partem papyri modo diuiduę; at venarum tunica est dissimilaris, quia villos &carnem habet. Propriam hanc venarum tunicam, inuestit saepè altera, communis dicta, quam à vicinis partibus mutuantur, à pleura quidem in thorace, à peritoneo, in ventre inferiore. Dixi saepè, non enim venae omnes communem habent tunicam, vt quae per viscus aliquod sparguntur, quae per musculi corpus oberrant, quae de nique partibus sunt insertae, &in illis propagantur, impediret enim membrana illa, quo minus sanguis promptè exudaret. Illę tantum, quae aut longo tramite ducuntur, aut duriori corpori incumbunt, aut alicubi suspenduntur, communem tunicam obtinuerunt. Haec itaque venae est structura. Principium venarum in mea definitione agnosco hepar, non quidem γενέσεως, id est, originis, om nes enim partes simul conformantur; sed ῥιζώσεως καὶ διοικήσεως, id est, ra dicationis &dispensationis; radicationis quidem, quia &portae &cauae radices per Vena duobus modis consideratur. Venae definitio, quatenus est similaris. Venae definitio, quaten est organica. Explicatio definitionis. Figura vasis. Structura. Cur simplicem tunicam habuit vena. Cur villi in tunica venarum. Fibrae, primae sunt, &verè olidae venarum particulae. Tunica venarum communis non omnibus inest venis.