Latin
120.1 to 120.4
André Du Laurens, Historia anatomica 120.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hepar quomodo venarum principium. Communis venarum vsus. Venarum necęsitas. Primus venarum vsas, sanguinem censeruare. Secundus vsus est, distributio sanguinis. Tertius vsus, calorem &spiritum deferre. Quartus vsus, anguinis alteratio. Peculiares venarum vsus multi. Sect. 1. lib. 2. Epid. Maxima ex venis peruntur indicia. vniuersum iecoris parenchyma sparguntur, vnde illud Hippocratis libello de alimento, p ιωσις φλεθῶν ἥπαρ, radicatio venarum iecur. Dispensationis verò, id est, distributionis &officij, quia ab eo communis materia, sanguis scilicet, commune partium alimentum, in venas fertur, ideò Hippocrati ἰκμαλέον dicitur, fons &origo gratiosi humoris. Postrema definitionis particula, communem venarum vsum &actionem designat, deducendo enim, distribuendo &coquendo sanguini sunt dicatae: id autem cur &quomodo fiat, iam explicare aggredior. CAP. II. De venarum vsu &actione. QVONIAM quae singulis partibus innata est, à generationis nostrae primordiis, substantia triplex, perennem sui iacturam patitur; Natura sui diligens &conseruatrix, continuo alimenti affluxu, quod effluit resarcire studet. Commune partium Xalimentum est sanguis, quem ab hepate, tanquam communi officina, singulae hauriunt: non poterat autem sanguis, ab hepate ad distantissimas partes ferri, nisi earum partium cum suo fonte esset aliqua continuitas. Construendi ergo &effingendi fuerunt canales, velut aquaeductus, continendo, conseruando &deducendo per vniuersum corpus sanguini, accommodati. Eiusmodi venę sunt, quas Aristoteles sanguinis vasa appellat &conceptacula. Continetur itaque sanguis in vena, tanquam in φυλακῆ id est propria custodia, &extra venas statim putret, aut concrescit, quia locus, locati est conseruatio; demortuo autem animali, etiam in cordis sinibus (quod mirum) concrescit, in venis verò nunquam. Habent ergo venę insitam à natura vim sanguinem continendi &conseruandi, qui primus est earum vsus. Est alter venarum vsus, sanguinem distribuere. Distributio hęc actione perficitur, attractione scilicet à vicinis venis, &transmissione ad alias, propterea constructi sunt recti &circulares villi. Tertium agnoscit Hippocrates lib. de alimento, vt calorem &spiritum deferant in singulas corporis partes; vnde fit vt ligatis arteriis, partes non statim emoriantur, quia per venas influit adhuc calor spiritusque duplex, vitalis scilicet &naturalis: vitalem accipiunt venae, à corde, per mirabiles arteriarum anastomoses; naturalem ab hepate hauriunt.