Latin
120.5 to 120.7
André Du Laurens, Historia anatomica 120.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc influente spiritu, insitus ille, quem Stoici ἐκτικὸν vocant, suscitatur, eoque quasi vectore &duce fertur in vniuersum corpus sanguis. Postremus venarum vsus, qui ad communem etiam earum actionem referri debet, est sanguinis alteratio; venis enim concessa est facultas coquendi &immutandi sanguinem, aliis quidem praeparandi, vt venis mesenterij, aliis perficiendi, vt maioribus venae cauae ramis: vim autem eam habent ab hepate per ἐπιῤῥοην, quasi irradiationem, vt vasa seminaria vim σπερματοποιητικὴν à testibus. Sunt &alij peculiares venarum vsus, vt emulgentium, serosum humorem deducere: spermaticarum, semini rudimentum conferre: mesaraicarum, chylum in hepar transportare &alterare: vasis venosi, melancholicum succum in ventriculi cauitatem refundere, ad excitandam appetentiam: venarum vteri, sanguinem certis &statis periodis excernere: splenicarum, foeculentum sanguinem expurgare: atque ita de caeteris, quarum vsus in particulari venarum historia describentur. Maxima apud Hippocratem ex venarum habitu &structura petuntur indicia, ad totius dignotionem. Quibus enim venae sunt latae, iis venter &ossa lata sunt; quia cùm sanguis per eas in totum corpus feratur, ex earum amplitudine &angustia, tum copia, tum temperies sanguinis aestimari potest. Quibus itaque copiosus in venas influit sanguis, hi calidi censentur; venas habent διαφανέας, ἐπίφλεβοι etiam dicuntur: qui verò angustas &exiles habent venas, frigidi censendi sunt. Aristoteli 3. de parti. anim. Quibus multum est carnis, iis venae arctiores, sanguis rubentior, venter ac viscera parua: contrà, quibus parum carnis, iis venae ampliores, sanguis atrior, viscera magna &venter auctior.