Latin
130.1 to 130.4
André Du Laurens, Historia anatomica 130.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
omni contradicendi &calumniandi prurigine, Aristotelis &eorum qui in illius dogmata iurarunt, rationes primùm proferam, illustrabo, amplificabo, deinde ad veritatis regulam examinabo. Prima Peripateticorum ratio haec est. Cornatiui caloris fons est &sanguinis officina: venae organa sunt deferendo sanguini &calori dicata: debent igitur à corde ortum ducere. Cor natiui caloris fontem esse vberrimum, nemo inficiabitur. Quod autem sanguinis sit officina, ita demonstratur. In dextro cordis sinu, sanguis continetur, tanquam in fonte, cisterna &conceptaculo, in hepate verò vt canali &riuulo, quia nulla est in hepate cauitas, venarum tantum apparent plexus. Hanc Philosophi rationem ita illustro. Vbicunque noua fit &officialis coctio, ibi requiritur cauitas, sic in ventriculo ad chylosin cauitas adest insignis, in corde ventriculi duo sunt; in cerebro ad spirituum generationem sinus quatuor: in hepate nulla est cauitas, nulla itaque coctionis officina. Secunda ratio afferri solet. Cor primum est viuens; ergo primum nutriens, vita namque definitur nutritione; nutriuntur autem singulae partes sanguine, sanguinem deferunt venae cauae riui, quem à corde accipiunt. Est ergo cor sanguificationis &venarum principium. Sed &nullibi continetur sanguis extra venas in ventre, praeterquam in corde, statim enim extra venas putret aut concrescit: ergo sinus cordis propria sunt sanguinis conceptacula; quod si concedas, venam inde enasci, consequens fiet, cum venae deducendo distribuendoque sanguini tantum dicatae sint. Praeterea in animi pathematis, vt metu &tristitia, refugit sanguis ad cor, non hepar, non cerebrum: ergo ibi fons sanguinis; si sanguinis officina in corde, ergo &venarum principium. Accedit quinta ratio non inelegans. Ibi venarum est origo, vbi earum apparet terminus aliquis; at venae cauae terminus aliquis in dextro cordis sinu apparet, estque illius eadem implantatio, quae arteriae magnae, eius verò rami per hepar tantum disseminantur, reliqua viscera pertranseunt, aut in capillamenta abeunt.