Latin
130.5 to 130.7
André Du Laurens, Historia anatomica 130.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &vena caua cordi ita firmiter haeret, vt nulla arte citra cordis distractionem diuelli possit; ab hepate autem radices illae illacerae &à caeteris partibus rami omnes separari possunt. Quid? annon maior venis cum corde, quàm cum hepate intercedit similitudo? hepatis namque caro mollis est, cordis durior, densior &quasi coriacea, qualis est venarum; cor cauum est, venae cauae sunt. Sed &in cordis basi vasorum quatuor insignium apparent ostia, eadem planè ratione hiantia; sunt autem vasa haec, corta, arteria venosa, vena arteriosa, &vena caua: at conuenit inter omnes, priora tria à corde ortum ducere, cur non igitur caua, quae similem habet cum arteria venosa structuram, ab eodem fonte scaturiet? Addam ego rationes Francisci Rosseti Medici Regij, cuius ego singularem doctrinam &miram in disserendo subtilitatem semper magni feci. Similitudo valuularum (ait) aut epiphyseon cordis in venae cauae principio ad cor positarum, collocata cum aliis tribus vasis a corde medio orientibus, arguit venam cauam à corde oriri; membranae enim illae, veluti fores ostiis venarum appositae, videntur esse quasi venarum capita, in hepate nihil tale cernitur. Praeterea venae omnes cordi continuae sunt, &à caua tanquam matrice prodeunt, vt &porta &vmbilicalis, cauae à corde in hepar descendentis, sint propagines: si enim in vmbilicalem editi foetus mortuique venam tubulum immittas &infles, videbis moueri cor &pulmones: quod ego aliquando expertus sum. Postremo debuerunt venarum &arteriarum proxima esse principia, ob necessitatem perpetui comitatus &mutuae eorum vasorum praesentiae, alterum enim vas sine altero, inutile est. Sius coniugij quasi fraterni ratione, ambae à priscis venae dictae fuerunt, hae quidem pulsantes, illae vero quietae. Vesulius hanc Aristotelis &Peripateticorum sententiam rationibus aliquot fulcit, calumniandi potius stimulo, quàm veritatis studio percitus. Sed quàm futiles sint &inanes, proprio capite mox disputabitur. Iam alterius sectae argumenta in publicum expromamus.