Latin
QVAESTIO III
André Du Laurens, Historia anatomica 143
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam ramorum venae azyρος maxima est vtraque parte cum thoracicarum riuis communio, quam ignorauit Vesalius. Tres enim &interdum quatuor thoracicarum rami, cum quatuor venae coniugij expertis ramis concuni. Primus quidem inter tertiam &quartam costam; alter inter quartam &quintam; tertius inter quintam &sextam, postremus inter sextam &septimam. Breuior erro à sinistro latere ad sinistram basilicam, quàm ad dextram est via, ob eam quam descripsi communionem, quia thoracica ab axillari prodit, à qua emergit etiam basilica. Explodatur itaque noua haec de venae sectione in pleuritide Vesalij opinio nullis rationibus stabilita, &Graecorum vestigiis insistentes ab eodem latere venam secemus, non omnem quidem, sed basilicam tantum, ex mandato summi Hippocratis lib. de victus ratione in acutis (quam τὴν εἰσωφλέβρα, id est internam venam vocat) idque vacuationis, reuulsionis &deri uationis ergo. Quas autem describunt quidam venae azygos membranulas sanguinis refluxum impedientes, non admittimus neque doctissimi Holerij ea de re obseruationem chymericam fictitiamque probamus. De ramulo eo Fallopij, qui ad adiposam &emulgentem excurrit, disputabitur suo loco, dum vias expurgationis empyicorum, pleuriticorum &peripneumonicorum per vrinas patefaciemus. Errant porro qui ascendentem cauam in duos insignes ramos diuidunt, quos axillares vocant; non enim axillares dicendi sunt, nisi cum è thoracis cauitate exiliunt, &ad axillas perueniunt. Elegantiùs Syluio subclauij dicuntur. επαρυργαυνώγε