Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 143-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA ANATOMICA. DE ARTERIIS. Quid sit arteria. CAPVT VIII. T hepar venarum, ita cor arteriarum est p 1000ς, Hippocrati libello de alimento. Arteriam, Graeci nunc ἄορτεν dicunt, quòd sit velut arcula &conceptaculum arteriosi sanguinis. Aristoteles tertio de historia animalium aortam dictam putat ἐκ τοῦ τε πρῶσται, καὶ ἐν τοῖς τεθνεόσι τὸ νευρῶδες αὐταῖσμόριον, eo quod neruosa eius pars conspici vel in mortuis potest, alijαρτηρίὴν παρὰ το τὸν ἀέρα τειρεῖν, quod est aërem ducere, vel παρὰ τὸ ἀέρεσθαι, quod est attollere, dilatando enim sese attollunt: Hippocrates arterias saepè φλέβας vocat οὐχ ἱδρυμένας, id est, venas micantes, Arabes quidam neruos pulsatiles, Auicenna venas audaces: alij asγεῖα σφύζοντα: Ruo arteria dicitur σηραγξ, κένωμα, πνευματικὸν ἄγγεῖον. Plinio spiritus semita. Ego tria vasa arteriae nomine insignita reperio. Adest arteria aspera, arteria venosa, &arteria magna: sed illae duae cum addito arteriae dicuntur: prior quidem ab asperitate, τραχεια, tota enim cartilaginea est: altera à structura, venosa, quia tunicam habet pertenuem venarum instar: posterior absolutè ὐορτὴ dicitur, arteria magna: arteria haec vt &vena consideratur, aut vt similaris est pars, aut vt organica.