Latin
144.1 to 144.4
André Du Laurens, Historia anatomica 144.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quatenus similaris, definietur pars frigida &sicca ex seminis Nunt in omni pleuritide secandia est dextra cabiti veCommunio thoracicarum cui ramis ygus. Ab eodem latere vena secanda. Valuulae nullae sunt. Arteriae noitillin. Τria ψ. ,inmen habuerunt erteris. Arteriae duplex consideratis. Definitio arteriae vt simi laeris est pars. Obiectio. Soltilio. Definitio arteriae vt organica est. Explicatio definitionis. Duae tunicae arteriae. Villi arteriarum quomodo se habeant. Tertia tunica communis. Vsus arteriarum. Primus vsus arteriarium. Secundus vsus. Tertius. portione lenta &ductili genita. Frigidam dixi natura sua, nam ex euentum calidissima est ratione contentorum, &vena dicetur calidior, quia ex Hippocrate libro de carnibus plus continet caloris: sicca est, sed minus tendine &magis neruis. Quod si obiicias neruosas partes magis esse siccandas arteriosis, Galeno teste secundo ad Glauconem: ergo sicciores esse. Respondebo, per neruosas partes Galenum non intelligere neruos propriè dictos, sed neruosa corpora, vt ligamenta &tendines. Si arteriam spectes quatenus est organica, definies, vas rotundum, oblongum, fistulae modo excauatum, duplici tunica fibris intertexta constans, deducendo sanguini spirituoso, necnon temperando, reficiendo, &expurgando singularum partium calori à natura dicatum. Rotunditas &cauitas, figuram exprimunt organi, habent enim arteriae sensiles cauitates. Tunicarum numerus &villorum textura, structuram designant. Totum namque arteriae corpus membranosum est, vt facilè &distendi, &contrahi possit: erat enim quandiu viuit animal, perpetuò dilatanda &constringenda arteria, sed membrana illa simplex non est, atque ita à vena distinguitur, quia vena simplicem habet tunicam, arteria duplicem, externam &internam: externa tenuis est, interior quintuplò crassior Herophilo, quia spirituosum ac spumantem sanguinem continet: vnde Aristoteles eam νευρωδεστάτην appellauit: externa villos habet rectos quamplures, &quosdam obliquos: interna multos transuersos, paucos obliquos &rectos, quia distributione &transmissione sanguinis feruidissimi multum egebat arteria, minus attractione, minimum retentione. Interior haec tunica, habet quasi cuticulam &crustulam, latis aranearum telis persimilem, quae tertiam mentitur tunicam propriam. Praeter proprias has tunicas habet interdum communem, quam à vicinis partibus mutuatur; à pleura quidem, in thorace; à peritoneo in ventre imo; huius opera alligatur, suspenditur, firmatur vicinis partibus: dum verò per viscus aliquod oberrat, communi ea priuatur tunica. Reliquae definitionis particulę vsum actionemque arteriarum denotant. Deferunt enim spirituosum sanguinem, &spiritum vitalem, insitum singularum partium calorem, perenni suo diastoles ac systoles motu conseruant, refrigerant, expurgant: denique arteriarum ministerio, foras introque separabile est totum corpus Hippocrati sexto epidem.